monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 6
Dubito quid faciam: taceam? sed silentium videtur confessio. narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non (prodest). Processi in aciem coram patre: 'fortiter' inquit 'pugna; turpe est adulescenti vinci a sene. ' Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum; numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si di(xe)ro: 'fortissimus sum'. dicam tamen audaciter: 'fortissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes novimus.